latere fluxit, communicavit, ut ex his omnibus, que testimonium dicunt
de Deo quod sit homo, compleretur. Unde beatus Iohannes in epistola
loquitur: «Et Spiritus est, inquit, qui testificatur, quoniam Christus
est veritas». Huius veritatis «tres sunt qui testimonium dant in terra»,
id est de terra, scilicet quod hec veritas sit homo, id est «spiritus, aqua
et sanguis»: Spiritus quem sine mensura in ipsa sui conceptione suscepit,
aqua que suo de latere, et sanguis qui ab eodem militis lancea fluxit,
«et hi tres unum», id est unum sunt sacramentum redemptionis. Et
«tres sunt qui» de eadem veritate que Christus est, «testimonium dant
in celo», id est quod ipsa veritas etiam sit Deus, scilicet «Pater et Filius
et Spiritus Sanctus». Pater dat testimonium Filio, quem genuit; Filius
vero dat testimonium sibi Filio, qui genitus, est, Deus de Deo; Spiritus
Sanctus de Filio dat testimonim quod Deus sit, quoniam ab ipso
Deo Filio ipse Spiritus procedit Deus. Quia igitur conca ecclesie spiritu
et sanguine Christi communicat, idcirco concam rore complevit, quia
ecclesia Christi his carismatibus habundat.
Sed quia hoc signo velleris, ubi ros in solo vellere fuit et in omni
terra siccitas, Christi est explorata humanitas, querit aliud signum, ut
in eodem vellere experiri sacra possit divinitas. Ait enim: «Ne irascatur
furor tuus in me, si adhuc semel temptavero signum querens in vellere.
Oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra madens rore. Fecitque
Dominus nocte illa ut postulaverat, et fuit siccitas in solo vellere et ros
in omni terra». Siccitas in solo vellere fuit, quia Christus, in eo quod
<Deus> est, rorem vel Spiritum gratie non suscepit, sed dedit. Non enim
dona gratiarum in Christo secundum divinitatem sed secundum humanitatem
venerunt, secundum quam dicit Christo David: «Propterea
unxit te Deus, Deus tuus, oleo leticie pre consortibus tuis». Non enim
Deus sed homo unctus est, dum conciperetur. Quedam igitur siccitas
in vellere Christo apparuit; quia secundum naturam divinitatis Christus
gratie rorem non recepit, sed donavit. Sed ex siccitate velleris, id est
ex vellere sicco, ros gratiarum in omni terra fuit, quia ipse Christus
donavit, ut de se rorato vellere omnis terra rorata fuerit. Unde ipse per
Iohelem prophetam intonat: «Effundam, inquit, de Spiritu meo super
omnem carnem», et Iohannes Baptista: «Et de plenitudine eius nos
omnes accepimus gratiam pro gratia», gratiam fidei pro gratia remissionis.
Et sciendum quod Deus incarnationis sue misterium per terre
celique signa tam hic apud Iedeonem quam etiam apud Acaz in Ysaia,
|
|