ledens neque ipsius domus angulum comburens. Quamdiu autem
in domo cum istis ossibus permanebam, ignis nunquam descendebat
sed ad modum crucis ipse desuper residebat. Cum
domum egressus fuissem, tunc autem ipsa totaliter fuit combusta,
et non solum ipsa sed multe alie que illi contigue videbantur;
et sic inde illesus exivi.
23. Aliud quoqueh insuper evenit quod michi accidit in
eundo. Nam dum sic per mare cum istis ossibus irem ad unam
civitatem que vocatur Polumbum, ubi piper nascitur habundanter,
nobis defecit totaliter ventus; quapropter venerunt
ydolatre suos deos clamare et adorare ut eis prosperum
ventum exhiberent, quem tamen illis dare non potuerunt.
Deinde venerunt saraceni, et ut etiam ventum haberent multum
laboraverunt, et tamen illum habere minime potuerunt.
Inde michi et socio meo preceptum fuit ut orationes Deo fundere
deberemus quatinus nobis finaliter exiberet. Qui si haberi
posset, nobis honorem maximum exiberent. Et ut alii intelligere
non possent, ille rector navis armenice fuit locutus
dicens: « Si ventus haberi non possit, hec ossa prohicimus
in mare ». Tunc ego hec et socius audientes, orationes facimus
ipsi Deo. Qui videntes ventum haberi non posse, ad honorem
Virginis gloriose multas missas promisimus cellebrare, si ventum
possemus in aliquo nos habere. Cum autem ventum minime
habere nos poteramus, tunc accipiens ex ossibus istis unum,
ipsum dedi famulo nostro ut iens ad caput navis ipsum in
|
|