Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 98


Nisi fuerit descriptum magna diligentia,
Quicquid egit noster cesar virtutis potentia,
Minorabitur non parum hystoria publica;
Quod ne fìat, potens Roma, regem cęli supplica.
Benzo vice catulorum computat delicias,
Si sub mensa senioris colligit reliquias.
Cuius rei grandem morsum non presummit facere,
Quia dentes sunt infirmi et gingivę lacerę.
Presules et sacerdotes, abbates et clerici,
Quique sunt de sorte dei, ordines angelici,
Bene docti testamenti novi atque veteris,
Omnes surgant ad scribendum victorias cesaris.
Qui infantium dat linguas esse disertissimas
Et qui parat mansiones athletis certissimas,
Hic scriptoribus ostendat fontem sapientię
Et apperiat thesaurum sanę eloquentię.
Plastes mundi res humanas disponens et cęlicas,
Cesari da longam vitam et vires angelicas,
Quibus salvet semet ipsum et suas ęcclesias.
„Fiat, fiat“ dicant omnes et hic et per Grecias.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio