Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

614


Set accidiari melancolico et iracundari colerico et gulosari flegmatico et
luxuriosari sanguineo videntur valde facilia, quasi secundum inclinationem
naturalem complexionis eorum existentia, ergo non omne peccatum est
contra naturam. Item quedam sunt peccata solum quia prohibita et talia non
sunt peccata de natura sua, ergo saltem talia non sunt contra naturam, puta
comedere carnes in quadragesima et huiusmodi.
Respondeo dicendum quod secundum philosophum in V Metaph. et
secundum Boethium in libro De duabus naturis et una persona Christi
<< Natura dicitur multipliciter >> . Set precipue forma rei vel essentia secundum
veritatem dicitur natura. Unde ille habitus vel actus vel finis, ad
quem inclinatur res secundum formam vel essentiam suam, dicitur rei naturalis
et secundum naturam; oppositum autem eius dicitur contra naturam.
Cum ergo omnis res secundum formam et essentiam suam inclinetur
ad bonum, quia omnia appetunt bonum, ut dicitur in I Ethic. , sequitur
quod omne malum sit contra naturam. Cum ergo omne peccatum sit malum,
sequitur quod omne peccatum sit contra naturam peccantis. Ad primum ergo
dicendum quod etiam alia brute terre peccant contra naturam, quia peccata
possunt esse tam in naturalibus quam etiam in artificialibus, sicut patet ex
II Phisic .; << Peccata >> , enim << nature sunt monstra >> ut dicit. Set tamen in
brutis huiusmodi peccata non possunt habere rationem culpe, quia ipsa
non sunt culpe susceptibilia, cum careant libero arbitrio. Ad secundum dicendum
quod verbum philosophi habet veritatem in agentibus ex necessitate
nature, que statim cum natura sua sunt determinata ad unum actum
quem complete assecuntur; non autem habet veritatem in agentibus
ex libertate arbitrii, quia natura talium non est determinata ad unum nec
statim assecuntur actum suum complete: et ideo philosophus dicit ibidem
quod virtutes, scilicet, quibus opponuntur peccata << Nec insunt nobis natura
nec preter naturam, set innatis nobis quidem suscipere eas, perfectis
quidem per assuetudinem >> . Loquitur ergo de natura secundum quod
naturale opponitur non solum violento, set etiam voluntario, cum tamen
ipsa voluntas quedam natura sit et violentum etiam voluntario opponatur.
Ad tertium dicendum quod similiter philosophus loquitur ibi de naturali
secundum quod opponitur voluntario, set tamen natura voluntatis humane,
ut in pluribus, deficit et peccat, quia peccare multis modis dicitur
ut ipse dicit in II Ethic. << Dirigere autem uno modo et ideo hoc quidem
facile; hoc autem difficile >> uti subdit. Voluntas enim nostra de natura
sua fertur in illud quod apprehenditur a ratione tamquam bonum, ut apparet
ex III De anima . Illud autem bonum attingere est difficile rationi,

Torna all'inizio