Salimbene de Adam: Cronica

Pag 246


Maioris, in qua corpus sancti Liberii per columbam electi venerationi
habetur, et fui ei assignatus socius et duxi eum ad omnia
sanctuaria intus et extra, id est per civitatem et extra.
De fratre Latino, qui fuit cardinalis et legatus in Lombardia, et de constitutionibus
suis.

Tertius cardinalis de parentela pape Nicholai tertii fuit dominus
Latinus ex Ordine fratrum Predicatorum. Hic, quantum ad
similitudinem corporis, Petro Capritio de Lambertinis de Bononia
similis videbatur, secundum meum iuditium.
Hunc papa Nicholaus fecit legatum in Lombardia et in Tuscia
et in Romagnola; et turbavit mulieres omnes cum quadam constitutione
quam fecit; in qua continebatur quod mulieres haberent
vestimenta curta usque ad terram et tantum plus, quanta
est unius palme mensura. Trahebant enim prius caudas vestimentorum
per terram longas per brachium et dimidium. De
quibus dicit Patecclus:
Et trappi longhi, ki la polver menna.
Et fecit hoc per ecclesias predicari et imposuit mulieribus sub
precepto, et quod nullus sacerdos posset eas absolvere, nisi ita
facerent; quod fuit mulieribus amarius omni morte. Nam quedam
mulier familiariter dixit michi quod plus erat ei kara illa
cauda quam totum aliud vestimentum quo induebatur. Insuper
cardinalis Latinus precepit in illa constitutione quod omnes
mulieres, tam iuvencule sive domicelle quam maritate et vidue
et matrone, in capitibus vela portarent. Quod grave horribiliter
fuit eis. Sed isti tribulationi remedium invenerunt, quod minime
potuerunt caudis. Nam vela faciebant fieri de bisso et serico, auro
intexta, cum quibus in decuplum melius apparebant et magis ad
lasciviam videntium oculos attrahebant.
Quartus cardinalis de parentela pape Nicholai fuit dominus
Iordanus, frater germanus pape, homo parve litterature et quasi

Torna all'inizio