54. “Fiat” inquit “iuxta uestram quapropter sententiam.”  
Perscrutatis horum cunctis siquidem sarcinulis  
Beniamin est inuentus sciphus in marsupio.  
“Iste meus erit seruus, uos abite liberi.”  
55. <Omnes> pariter cum fletu uestimenta scinderant,  
rur<sus a>d Ioseph reuersi cum timore nimio  
<sunt> prostrati super terram. Quibus ille dixerat:  
“N<on i>nuicem mihi bonam reddidistis gratiam.  
56. An n<esci>tis quia mei non est alter similis  
in auguriis seu rebus archanis et mysticis?  
Liberi uos nunc abite, deum ego timeo,  
ille meus erit seruus, furti qui est noxius.”  
57. Dixit Iudas confidenter: “O<ro> meo domino,  
ego ero seruus tuus <qui in fide propriam  
hunc re>cepi. Pro hac causa noxiali crimine  
ego in meo sum patre reus omni tempore.  
58. Absque hoc non potest pater uiuere puerulo,  
non ad eum possum modo reuerti, ne uideam  
mori senem cum dolore nec testis miseriae  
huius existam infelix ego tam crudeliter.”  
59. Haec dicente erumpebant uehementer lacrimae,  
non se poterat iam ultra cohibere, protinus  
uoce magna exclamauit, retulit cum lacrimis:  
“Ego sum en” inquit “Ioseph frater uester iunior.  
60. Ego sum, quem uendidistis iam dudum in Aegyptum.  
Viuit adhuc meus pater, adhuc uiuit senior?”  
Super singulos amare fleuit, dedit oscula,  
Beniamin super collum fleuit amarissime. 
  |  
  |