Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 84


et ab eorum vocabulis a quibus sunt constratae talibus nominibus appellari. Post Flamminiam
duodecima Picenus occurrit, habens ab austro Appenninos montes, ex altera
vero parte Hadriaticum mare. Haec usque ad fluvium Piscariam pertendit. In qua
sunt civitates Firmus, Asculus et Pinnis et iam vetustate consumpta Hadria, quae
Hadriatico pelago nomen dedit. Huius habitatores cum a Savinis illuc properarent,
in eorum vexillo picus consedit, atque hac de causa Picenus nomen accepit.
20. Porro tertia decima Valeria, cui est Nursia adnexa, inter Umbriam et
Campaniam Picenumque consistit. Quae ab oriente Samnitum regionem adtingit. Huius
pars occidua, quae ab urbe Roma initium capit, olim ab Etruscorum populo Etruria
dicta est. Haec habet urbes Tiburim, Carsiolis et Reate, Furconam et Amiternum regionemque
Marsorum et eorum lacum qui Fucinus appellatur. Marsorum quoque
regionem ideo intra Valeriam provinciam aestimo conputari, quia in catalogo provinciarum
Italiae minime ab antiquis descripta est. Si quis autem hanc per se provinciam
esse vera ratione conprobaverit, huius rationabilis sententia modis erit omnibus tenenda.
Quarta decima Samnium inter Campaniam et mare Hadriaticum Apuliamque, a
Piscaria incipiens, habetur. In hac sunt urbes Theate, Aufidenam, Hisernia et antiquitate
consumpta Samnium, a qua tota provincia nominatur, et ipsa harum provinciarum
caput ditissima Beneventus. Porro Samnites nomen accipere olim ab hastis, quas
ferre solebant quasque Greci saynia appellant.
21. Quinta decima provinciarum est Apulia, cumsociata sibi Calabria. Intra
quam est regio Salentina. Haec ab occidente vel africo habet Samnium et Lucaniam,

Torna all'inizio