AD DOCTISSIMUM ET CLARISSIMUM VIRUM THOMAM DE
SEREZANO POGGII FLORENTINI DE INFELICITATE PRINCIPUM
LIBER INCIPIT
1 Rem minime probatam vulgo, et que haud persuaderi
nisi admodum paucis queat, hoc libello aggressus 5
sum, vir clarissime Thoma, ut ostendam, quantum
facultas ingenii tulit, regum ac principum vitam, multis
confectam angoribus, omni felicitate carere. Difficile
id quidem et prorsus a communi extimatione alienum.
Nam pervetus est, et ea omnium gentium mentibus infixa 10
opinio, illos solos beatos ac felices esse, quos fortune
munus in sublimi rerum statu pre ceteris collocavit.
Que res a teneris usque annis adeo nobis est insita,
ut votis singuli omnibus opes honores magistratus dignitates
imperia expetant, tanquam in his beate sit finis 15
vite constitutus. Eo autem hanc tam late patentem insaniam
pervulgatam videmus, ut qui virtutum et bonarum
artium studiis procul ab externarum rerum cupiditate
dediti hec adumbrata fortune beneficia contemnant,
aut vecordes aut imbecilli animi aut stulti esse dicantur. 20
/.
2 Et enim omnes ferme mortales, veluti ex loco
inferiori suspicientes, hos ex altissima, ut videntur, basi
suspensos rerum dominos admirantur atque obtorperscunt,
inhantesque, ad exteriorem principum pompam 25
atque ornatus quales oculis cenruntur, tales interius esse
putant. Virtutem vero et bene vivendi disciplinam
|
|