illud Prov . 14[,20] «Amici divitum multi»; et Seneca dicit: «Mel musce,
frumenta formice, cadavera lupi; predam sequitur ista turba non hominem».
Sic enim etiam infideles Christum amabant, sicut legitur de
Tyberio imperatore quod amabat Iesum sperans ab ipso sanari a lepra,
sicut et postea per eius beneficium sanatus est. Et christiani etiam sic
diligunt Sarracenos vel Iudeos a quibus lucrantur, et e converso. Sic etiam
una civitas amat aliam propter mutuum adiutorium ad compugnandum
et alia utilia invicem faciendum. Et ex hac natura civis preamat sibi comune
suum. Utilitas enim partis dependet ab utilitate totius, sicut de esse
et consequentibus ad esse dictum est supra. Quod etiam apparet ex hoc
quia homines naturaliter congregantur et faciunt civitatem vel aliud comune
propter utilitatem propriam ad subveniendum defectibus vite humane
quibus unus subvenire non potest, ut alter suppleat ubi alter deficit, quia
unus facit calciamenta, alius domos alius vestimenta, alius colit terram,
alius facit arma, et sic de ceteris quibus indiget humana vita.
Nemo enim sibi satis est, eget omnis amicus amico.
Si non vis aliis parcere, parce tibi,
sicut dicit Esopus de membris et stomaco, et dictum est supra.
Qualem enim utilitatem potest modo habere civis florentinus? Sotietates
enim sunt dissotiate, fundacha - ut ita dicam - sunt exfundata,
apoteche sunt abortate idest otiose et apostemate, artes sunt artheticate,
mercationes facte sunt marcide, medicine sunt facte mendice, leges sunt
ligate, curie decurtate, opera exoperata, laboreria sunt libera idest defecerunt,
vicini sunt exvicinati, concordes sunt excordati, amici sunt inimicati,
omnes fides sunt exfidate, corda sunt accorata et facta crudelia, voluntates
sunt facte venenate, concivantes sunt exconcivati, ut ex destructione civitatis
iam unus civis nec sibi nec alteri civi possit esse utilis sed dampnosus.
Et sic bene, immo male, "Florentia" mutata est in "Firençe" quia ubi ex
|
|