Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 810


est; obiectum autem altissimum Deus est; habitus autem perfectissimus caritas
est; delectatio autem purissima est spiritualis delectatio, ut in 10 Ethic. probatur:
et ideo in littera dicitur quod Deus rectarum voluntatum finis est, et caritas
et bona delectatio, et beatitudo; ita tamen quod Deus ultimus finis sit, et
beatitudo caritatem et delectationem complectens, sit sicut finis sub fine,
coniungens ultimo fini; cum operatio in obiectum tendat: nec est recta relatio
voluntatis in Deum nisi mediantibus his tribus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod finis qui est circa finem ultimum, non est finis
communis omnibus rebus; sed potest esse communis in aliquo genere; et ita est
de beatitudine: non enim creaturae irrationales ad beatitudinem pervenire possunt;
unde earum finis beatitudo non est; sed est finis rationalis creaturae quae
ad eam pervenire potest.
Ad secundum dicendum, quod quamvis beatitudo sit occulta quantum ad substantiam,
tamen ratio beatitudinis nota est: omnes enim per beatitudinem intelligunt
quemdam perfectissimum statum: sed in quo consistat ille status perfectus,
utrum in vita, vel post vitam, vel in bonis corporalibus vel spiritualibus, et
in quibus spiritualibus, occultum est.
Ad tertium dicendum, quod vita dicitur dupliciter. Uno enim modo vita idem est
quod esse viventis; ut in 2 De anima dicitur, quod vivere viventibus est
esse; et hoc modo vita hominis relinquitur ex coniunctione animae ad corpus,
et vita aeterna ex aeterna coniunctione utriusque: et hoc modo vita aeterna non
est finis rectarum voluntatum. Alio modo dicitur vita operatio rei viventis: et
hoc modo vita aeterna dicitur operatio perfecta, qua homines beati in aeternum
Deum videbunt, secundum quod dicitur ioan. 17, 9: «Haec est vita aeterna ut
cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum». Et hoc
modo vita aeterna est finis rectarum voluntatum, et est idem quod beatitudo.
Ad quartum dicendum, quod caritas dupliciter potest considerari: vel in habitu,
vel secundum quod bonum eius resultat in actu, sicut bonitas cuiuslibet habitus
resultat in actu ex habitu procedente. Si ergo accipiatur primo modo caritas, sic
operationes rectae, ante infusionem caritatis factae, ordinantur ad caritatem ut
ad finem, inquantum disponunt animam caritatis infusae receptivam. Sed sic non
intelligitur hic, sed intelligitur secundum quod bonum caritatis resultat in actu,
sicut etiam Philosophus dicit in 3 Ethic., quod fortis operatur propter bonum
fortitudinis, inquantum opera sua ad finem fortitudinis refert, quod est fortiter
operari. Similiter etiam caritatem habens refert opera sua in bonum caritatis,
quod est ipsa operatio ex caritate procedens, scilicet dilectio Dei et proximi.
Ad quintum dicendum, quod ad bonum alicuius virtutis non ordinatur nisi vel
actus propriae virtutis, vel actus alterius virtutis, qui est imperatus ab illa virtute:
sicut actus proprius fortitudinis ordinatur in bonum fortitudinis, vel etiam
actus magnanimitatis, qui est tendere in magna facienda, et ardua, secundum
quod est a fortitudine imperatus. Nulla autem virtus imperat universaliter

Torna all'inizio