Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 148


Fraude revelata, gravis est derisio nata,
Et nimis irata doluit gens ludificata;
Unde ferunt patriam venditione datam.
Consilium capiunt, ut vendita terra seratur;
Quicquit enim seritur, ratio iubet ut repetatur.
Semine sic illis vendita terra datur.
Dum iacet in saccis, carissima terra tenetur,
Nam per eam patria sibi tradita tota videtur,
Saxo rapit penitus litora, rura, decus.
Fraus mala saccorum fuit incentiva malorum,
Fraude Turingorum mors et labor instat eorum,
Iure Macedonibus tollitur omne solum.
Hinc oritur guerra; seritur pro semine terra,
Terra super terram patriam facit insita servam,
Nisi Turinga dolo stat viduata solo.
Mentis in ardore dat bella Macedo furore,
Victa Turinga dolens fugit hinc aspersa rubore,
Pacis opus petiit, fedus inire volens.
Federis actores pacis posuere tenores,
Ut patriam pariter teneant, lucrentur honores,
Armaque per populum nulla ferenda fore.
Pax ubi congeritur, sub fraude Macedo veretur,
Ne male frustretur, si totus inermis habetur,
Unde breves gladios clam tulit arte secus.
Ipse brevis gladius aput illos saxo vocatur,
Unde sibi Saxo nomen peperisse notatur,
Hiis quoque cultellis vita redemta fuit.
Ordine pacifico dum terra quieta locatur,
Undique Saxonibus sua mors occulta paratur,
Utque dolo pereant, torva Turinga parat.
Fraude mori dignus sua congerit arma Turingus,
Pacis habens pignus, movet ardua bella malignus,
Irruit in proceres, arma dolosus habens.
Saxo suo more cultro defendit honorem.
Hostibus ingeritur audacior ipse leone,
Ictibus eripitur, victa Turinga dolet.
Gentis honorate viguit victoria late,
Nam quoscumque placet, superant solita probitate.
Quod loquor ecce patet, subdita terra iacet.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
P. 148 v. 9 post decus addit A:] Lege Macedonia sic tollitur arbor et herba,
Libera que fuerat precio stat vendita terra;
Hanc ubicumque serit, terminus eius erit.
P. 148 v. 18 post volens addit A:] Victa dies pacis petit a feritate minacis;
Saxo dedit gratis prius hostibus expoliatis,
Federa dant pacis plenaque fraude satis.

Torna all'inizio