| in fraudem huius contractus factum habere nec facere
 in futurum, aliquo modo vel iure, seu aliqua occasione;
 predicta omnia et singula in totum, ut superius
 dictum est, una cum omnibus super se et infra se habitis
 in integrum, omnique iure, actione, accessione, requisitione
 et exactione vel usu ex eis sive pro eis aut
 in eis sibi aliquo modo vel iure aut ingenio conpetenti
 vel pertinenti, et cum omnibus adiacentiis et choerentiis
 et pertinentiis suis, et donec predictorum
 omnium et singulorum corporalem fuerint possessionem
 adepti, pro eis se possidere constituit, dans eis, et cuilibet
 eorum, licentiam et potestatem intrandi ea quandocunque
 et qualitercunque sibi placuerit. Liceat itaque
 deinceps ipsis fratribus absolutis et liberis, et eorum
 heredibus, ac cui concesserint, in perpetuum predicta
 omnia et singula in totum, ut dicta sunt, integre habere,
 tenere, uti, frisi ac possidere libere, ubicunque voluerint
 morari et stare, et quicquid eis placuerit facere,
 sine alicuius contraditione, lite, molestia ab omni quoque
 persona et loco, ipsos fratres et quemlibet eorum,
 et eorum fratres et filios ac descendentes, liberos et absolutos,
 et predictum resedium et terras venditas, et
 servitia predicta omnia et singula semper de iure legittime
 et secundum constitutum Florentinum defendere
 et autoriçare ac expedire, et ab omni creditore ex omni
 debito conventionali, pignoraticio vel pretorio disobligare,
 recolligere, et conservare ipsos exinde indempnes
 omni tempore, [suis] sumptibus et expensis, eisdem fratribus
 et eorum heredibus promictens; et se et suos heredes
 et bona obligans eis, nichil contra predicta vel singula,
 vel eorum occasione, non inbrigare vel molestare, set ita
 observare et non removere, nec contra venire per se vel
 per alium aliquo modo vel iure. Si autem datum vel
 factum est vel apparuerit quod contra hec sit, et omnia
 et singula, ut dicta sunt, firma et incorrupta non tenuerit,
 aut si de predictis et singulis, vel eorum occasione,
 agere vel litigare, aut in causa vel extra fatigare
 vel molestare, per se vel per alium, presupxerit; vel si
 contra predicta vel singula quelibet agentem vel litigantem,
 | 
 |