Reperit unitam, sic perfecte solidatam,
Ut nec depositum posset rehabere nec ulla
Eius quae fuerat fracturae signa manerent.
Sicque ruinosum sancti corpus medicanti
Aede ruinosa merces datur ex solidata,
Retribuitque Deus quod servo fecerat eius.
Turbis dimissis, eremum repetens vice quadam
Pauperis unius vehitur Franciscus asello,
Cum nimis attrito iam corpore debilis esset.
Sed dum montana conscendit ductor aselli,
Aestus fervore nimioque labore gravatus,
Vexari coepit ardore sitis vehementi;
Et iam deficiens post sanctum clamat et instat:
"En", inquit, "morior, nisi potus mox mihi detur".
Continuo sanctus descendens ad Dominumque
Instanter clamans non cessat, donec abundans
Fluxit de rupe sitienti dans aqua potum;
Nec decursus aquae prius aut post est ibi visus,
Quem sancti precibus Deus illa contulit hora,
Non patiens ut homo pateretur ei famulando.
Quomodo vero sibi Dominus providerit, escas
Multiplicans, mirisque modis utenda ministrans,
Facta suis expressa locis in parte loquuntur.
En alter Moyses, prece cuius id efficiente
Petra novam dat aquam; sic alter adest Eliseus,
Per quem crementum capit esca: prioribus ergo
Patribus, ut meritis, sic assimilatur et actis.
Afficiebat eum divini fervor amoris
Affectu mentis tanto, quod saepe vel orans
Vel meditans totus absorberetur in ipso,
Ut caro corporeos iam non exiret in actus.
Per castrum Burgi transivit vectus asello,
Debilitate sua cogente; sed, ecce, superna
Contemplans animus erat ad caelestia raptus.
|
|