in monasterio et dant omnibus peregrinis pervenientibus ad Sanctam
Katherinam et mittunt super camelos ad Cayrum et Babiloniam ad vendendum
et de hiis faciunt magnas pecunias et habent magnos redditus.
de quibus faciunt elemosinas: et sic non sunt solum LXX palme. sed
plusquam decem milia ad presens.
Deinde revertens versus Sanctam Katherinam. perveni ad monasterium
et sancta ista devota visitacione ibidem pernoctavi: denuo. in Dei nomine
a fratribus dicti monasterii suscepto congedio cum lacrimarum effusione
recessi. pluries et plusquam pluries prospiciens montem Synay et omnia
illa sanctissima loca. ubi Deus. tempore Moysi. ostendit mirabilia. et desertum Pharan et Cadesbarne et Castrum concupiscentie ed Aquas contradictionis
et Aquas temptationis et montem Oreb et alias mansiones. ubi populus
Israel XL annis habitavit et manna de celo pluente saciatus est et nullum
alium cibum comedit. cum in deserto nichil nascitur. Nam a Gazara usque
ad Sanctam Katherinam sunt Xij. et a Crach de Monte Regali sunt similiter
Xij ad Sanctam Katherinam. et a Lamech usque ad Sanctam Katherinam
sunt XXX dicte. et a Mari Rubro usque Sanctam Katherinam sunt
Xij diete. Crach ab oriente. Gazara a septentrione. Kayrum ab occidente.
Lamech et Mare Rubrum a meridie. in toto isto spatio est terra deserta sine
pane et vino et olearibus. domibus et villis. castris et civitatibus. sed est
terra deserta. in aliqua parte sabulosa. in aliqua lapidosa. in aliqua montuosa
montibus saxeis sine fructu. et in aliqua plana sine arboribus et herbis. et
ideo Deus mirabiliter filios Israel tantis annis in hoc deserto enutrivit.
Et, perveniens per viam que ducit versus Babiloniam et Cayrum.
quinta die postquam recessi de Sancta Katherina. perveni super litus
Maris Rubri. quod respicit Egyptum et est in confinibus Arabie et Egipti:
nam totum desertum appellatur Arabia. Et super litus Arabici maris illius
perambulavi diebus duobus: est enim litus arenosum et sabulosum valde.
et est ibidem locus. ubi Moyses percussit virga mare. et divisit se et populus
Israel transivit per medium sicci maris usque montem Synay per duas
dietas. et sic in modico tempore fecit Moyses cum populo suo per medium
|
|