Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 152


Saraceni Arelate cepissent, legatos cum muneribus mittens ad Liuthprandum regem Longobardorum
contra Saracenos auxilium postulavit. Quo in eius adiutorium properante Saraceni
fugerunt. Illam quoque provinciam subiugavit, in qua est Parisius, que tunc Gaudina vocabatur,
et vocavit eam Franciam lingua Latina, Teothonice Karlinguam. Terra vero que Franconia
dicitur a quodam Francone duce, ut quidam asserunt, appellatur. Ytaliam quoque a
Gothis liberavit. Primus consensu decimas Zacharie pape militibus dedit in feudum pro ecclesie
neccessitate. Cum itaque regnum Francorum tam feliciter per XXVII annos administrasset,
sicut premisimus, anno I° Leonis diem clausit extremum, tribus relictis filiis, Karlomanno,
Pipino Nano et Griffone, qui regni diviserunt administrationem. Sed Griffo
iniquus a fratribus eiectus aput Alverniam in quodam castello permansit. Karlomannus
habuit Theutoniam, Pipinus Franciam. Sed post annos IIII Karlomannus per Zachariam
papam factus est monachus in monte Syrath, postea transivit ad Montem Cassinum, ubi etiam
porcos aliquando custodivit. Pipinus itaque Nanus solus extitit regni amministrator, Hildrico
rege nomine solo manente. Sed quia rex erat ignavus et inutilis, auctoritate Zacharie pape
Pipinus in regem a Bonifatio Maguntino aliisque principibus electus est, et Yldrico in Monte
Cassino monacho facto, auctoritate Stephani pape, qui Zacharie successit, a fidelitate
Hyldrici cum omnibus principibus est absolutus et in regem inunctus; ubi regnum Miroveorum
finem accepit et regnum Karolorum incepit.
Anno Domini DCCXLII Constantinus Leonis filius aput Constantinopolim regnavit
an[nis] XXXV; qui fuit patre peior, quia sacrificiis demonibus inmolavit. Aput Longobardos
Astulfus regnavit an[nis] VII, qui Dei ecclesiam molestavit et civitates ad
ius beati Petri pertinentes invasit. Unde Pipinus Nanus rex Francorum rogatu Stephani pape in
Ytaliam venit et Astulfum iurare coegit, quod ecclesiam Romanam ulterius non molestaret.
Deinde Pipinus Romam veniens honorifice susceptus est; et eo in Franciam reverso
Astulfus nichil promissorum servavit; unde Pipinus rediens Ravennam et quasdam alias
civitates numero XX cepit et ecclesie Romane donavit et Astulfum arcius obligavit.
Post Burgundiam et Equitaniam subiugavit. Mortuus est autem anno XIIII. regni sui,
duos relinquens filios, Karolum Magnum et Karlomannum, qui regnum diviserunt. Stephano
pape successit Paulus, qui sepe monuit Constantinum pro ymaginibus restaurandis. Post quem
Constantinus adhuc laicus sedem invasit apostolicam. Post alius Stephanus, et postmodum
Adrianus. Anno regis Astulfi octavo, anno vero Domini DCCLV. translatum est
Nonantulam corpus beati Silvestri. Rursus aput Longobardos Astulfo successit Desiderius
ultimus rex eorum. Ad quem defuncto Karlomanno fugit uxor illius cum filiis a facie

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio