Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

162


dare non potes". cum igitur Alexander ad partem aliam deviasset,
interrogavit philosophum si ipsum cognosceret. cui
philosophus respondit: "Cognosco te, quia tu es servus servorum
meorum". cum ergo Alexander huius dicti rationem quereret,
ille ait: "Superbia est domina tua, quia ipsa quocumque vult te
ducit; est autem ancilla mea, quia eam suppeditavi. luxuria
est domina tua, quia ab ipsa te duci permittis; est autem
ancilla mea, quia eam penitus subiugavi. ira et avaritia sunt
domine tue, quia te ducunt sicut volunt; sunt autem ancille mee,
quia eas duco sicut volo, et sub pedibus eas teneo. et ideo tu es
servus servorum meorum et ancillarum mearum". cum igitur
Alexander sibi diceret se mirari quia non videbatur suam dominationem
timere ex eo quod tam audacter sibi loqueretur, ille
respondit: "Ego dominium tuum non timeo, quia dominium tuum
aut est preteritum et illud iam non est, aut est futurum et illud dubium
et incertum est, aut est presens et illud breve et momentaneum
est". verum, cum milites Alexandri ex talibus verbis
indignati vellent in philosophum irruere et ipsum graviter
verberare, prohibuit Alexander dicens: "Cavete ne ipsum aliquantum
contingatis. iste enim vere servus Dei est et vera
sunt omnia que testatur et dicit". tertio illi, qui sunt vitijs
subiecti, non sunt viriles, sed effeminati et molles. effeminati
sunt illi, qui ad modum feminarum ornant se aureis frixijs
et pretiosis ac mollibus vestimentis. contra quos dicit poeta:

Torna all'inizio