Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 34


resonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata, sed
pressim et equaliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quoque littere
sonis enuntientur et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur,
nec immoderato clamore vociferetur nec ostentationis causa frangatur
oratio. Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda
est. Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda,
alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda,
ita ut vox et oratio semper sue cause conveniant ».
« Observandum est ut recta sit facies, ne labia detorqueantur nec
immodicus hiatus nec supinus vultus nec eiecti in terra oculi nec inclinata
cervix nec elevata aut depressa supercilia, quia nichil potest placere
quod non deceat. Et secundum Tullium: « Caput artis est decere
quod facias ». Labia lambere vel mordere est deforme, cum etiam
in difiniendis verbis modicus debeat esse eorum motus; ore vero magis
quam labiis loquendum est ».
« Dicenda quoque sunt summissa leviter, incitata graviter, inflexa
moderate. Cum magna dicimus granditer proferenda sunt, cum
parva dicimus subtiliter, cum mediocria temperate. Nam in parvis
causis nichil grande, nichil sublime dicendum est, sed levi ac pedestri
more loquendum. In causis vero maioribus, ubi de Deo vel hominum
salute referimus, plus magnificentie et fulgoris est exibendum.
In temperatis vero causis, ubi nichil agitur nisi ut auditor delectetur,
moderate dicendum est. Sed quamvis de magnis rebus quisque
dicat, non tamen semper granditer dicere debet. Cum autem
aliquid laudat vel vituperat, temperate dicere debet ». Nam et
Seneca de formula honeste vite dixit:« Lauda parce, vitupera parcius.

Torna all'inizio