Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 26


4. TRADUCTIO
Traductio est que facit ut idem verbum
crebrius repetitum non modo non ledat animum, sed
concinniorem orationem reddat, hoc modo: Qui nihil
habet in vita iocundius vita, is non potest vitam colere
cum virtute
;
et vocatur epanodos ,
5. CONTENTIO
Contentio est eum ex contrariis rebus conficitur
oratio, isto modo: Inimicis te placabilem et amicis
implacabilem prebes
.
« Contraria » hic dicuntur quelibet adversantia;
et vocatur iste color antiteton .
6. EXCLAMATIO
Exclamatio est que conficit significationem
doloris aut indignationis per alicuius rei compellationem,
hoc modo: Te nunc adloquor, Iesu Christe, cuius
pretioso sanguine sumus de manu hostis liberati. Sacerdotes
enim sanctuarii tui fecerunt te morte turpissima
condemnari
.
et vocatur iste color apostrophe .
7. INTERROGATIO
Interrogatio est que orationem superiorem
confirmat, hoc modo: Cum igitur hec omnia faceres,
utrum animos auditorum a republica removebas,
an non?

et vocatur pisma iste color.

Torna all'inizio