Guido Faba: Dictamina rhetorica

100


quod in tali die in tuo districtu erimus tam magnifice quam
potenter, te simul cum tuis nostro dominio supponendo.
XXXVIII.
De socio ad socium.
Socio carissimo domino C. scholari Neapoli commoranti,
B. olim socius eius, nunc scholaris Bononie salutem et scientie
capere documenta. Superabundavit gratia, sed malitia
non defecit: quia cives Bononienses copiam quam Deus contulit
ita celant et voluntariam caritudinem adeo in naturalem
convertunt, quod scholares studere non possunt nec morari cum
eis ordine consueto. Quare vestre sociali dilectioni porrigo
multas preces, quatenus mihi vestris litteris intimetis quale
studium quantaque rerum abundantia Neapoli habeatur; quoniam,
si de vestro consilio fuerit, illuc veniam ad legendum.
XXXVIIII.
Responsiva ad predictam.
Si vestra socialis dilectio maiora quam fecerit postulasset,
tanto per nos forent libentius exaudita, quanto vestre
prudentie serviendi pleniorem gerimus voluntatem; nil enim
carius in mundo socius reputat, quam si faciat socio quod
allectat. Noverit igitur vestra discretio de Neapolitana civitate,
de qua scire cupitis et audire. Terra spectabilis est, apta
studio, fertilis et amena, in qua celi, terre, marisque divitie
possidentur, et homo delectatur pro sanitate longeva, tanquam
esset in paradisi deliciis constitutus. Veniatis itaque de meo
consilio ad locum huiuscemodi confidenter, scientes quod in
omni scientia viget ibi et studium et doctrina.
XL.
De socio ad socium super alia materia.
Magna caritudo que Bononie fuit anno preterito, sicut
scitis, necessario me coegit ut dimitterem studium inchoatum.

Torna all'inizio