Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 820


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Primo de vita activa et contemplativa. Secundo de
donis perficientibus in utraque vita.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1. De divisione vitae in activam et contemplativam;
2. De vita contemplativa; 3. De activa; 4. De comparatione unius ad aliam.
ARTICULUS 1
Utrum vita convenienter dividatur per activam et contemplativam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod vita inconvenienter dividatur per activam et contemplativam.
Vivere enim, ut dicit Philosophus in 2 de Anima, viventibus est esse.
Sed contemplativum et activum non ostendunt differentiam in essendo, sed
magis in operando. Ergo non sunt differentiae vitae.
2. Praeterea, Philosophus, in 2 de Anima, dicit: «Vivere secundum
hoc principium, scilicet animam vegetabilem, inest viventibus». Sed anima
vegetabilis nullo modo participat contemplationem, neque etiam agere ipsius
est, sicut dicitur in 6 Ethic. Ergo vita inconvenienter dividitur per
activam et contemplativam.
3. Praeterea, in lib. De causis dicitur, quod vita est continuus motus
ab ente sempiterno. Sed motus operationem importat. Cum ergo omnis operatio
sit actio quaedam, videtur quod omnis vita sit activa; et ita non erit differentia
vitae «activum».
4. Praeterea, Philosophus, in 2 de Anima, dividit vivere in quatuor,
scilicet nutriri, sentire, et moveri secundum locum, et intelligere. Ergo insufficienter
dividitur per has duas differentias, activum et contemplativum.
5. Praeterea, Augustinus, in lib. De civ. Dei, apponit tertium membrum,
scilicet compositum ex utroque. Ergo videtur quod insufficienter dividatur per
activum et contemplativum.
SED IN CONTRARIUM sunt multae auctoritates sanctorum, quae dicunt per
Martham et Mariam, Luc. 10, signari duas vitas, activam et contemplativam.
Praeterea, vita hominis est secundum id a quo homo est homo. Hoc autem est
intellectus. Cum ergo intellectus dividatur in activum et contemplativum, idest
speculativum et practicum, videtur quod humana vita in haec duo dividi debeat.
Praeterea, secundum Philosophum in 9 Ethic. illud dicitur esse uniuscuiusque
vita in quo maxime studet, sicut militis in pugnando, et ebriosi in
potando; unde et in talibus ad amicos convivere volunt. Sed hoc in quo maxime

Torna all'inizio