Peccatorum divisio. Et agitur de peccato originali.			c.89r.b 
Christi corpus fuit ex carne primi hominis. 
Et omnia notanter. 
Rubrica XLI 
Peccatorum, aliud originale et aliud actuale. Originale 
non dicitur quia anima sit ex traduce, quod esset erroneum, 
prout monstravi in li. de Anima c. XXXV, sed 
quia, teste Magistro Sentenciarum in XXXI d. li. secundi, 
"  ex viciosa lege originis nostre concipimur, scilicet 
carnis libidinosa concupiscencia. Non quia ex carne tracta 
ab Adam concepti sumus, quia eciam Christi corpus 
ex carne primi hominis formatum fuit,sed eius conceptus 
non celebratus fuit lege peccati, idest concupiscencia carnis, 
quapropter caro eius sine peccato fuit. Noster vero 
conceptus non fit sine libidine, ideo non potest sine peccato 
esse. Ideoque Regius Psalmista dixit in XV psalmo: 
‘In peccatis concepit me mater mea’"  . Ista libidinosa concupiscencia 
infusa fuit humano generi a venenato principio 
per peccati labem nostrorum prothoparentum, sic ergo 
a venenato fonte venenati sunt omnes rivuli ab ipso defluen 
tes.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |