nobilis quidam Theutonicus statura procerus et Vuido  
Italicus marchio, signifer regius, inter media tela confixi  
sunt. Quibus cadentibus multisque aliis in proprio cruore  
iacentibus paulatim belli tepescit amor. Demum cesariani collecto  
agmine ad castra commigrant, urbani quoque relictis  
campis propria tecta requirunt. Igitur recedens ab urbe  
cesar iubet cuncta in circuitu prope longeque vastari loca.  
Cumque flammis universa consumeret, crebris fulminum  
ictibus et grandinea tempestate correptus a cepto desistens  
recessit merens. Quin etiam Bertaldus, regius a secretis, cuius  
cuncta fiebant conscilio, insane mox mentis efficitur. 
[14.] De quo cum rex leniri debuerat, magis intumuit, in tantum,  
ut Heribertum adiudicaret propria dignitate privandum.  
Stabilita igitur deliberatione presulatum tradidit Ambrosio,  
Mediolanensis ecclesie cardinali presbitero suoque capellano, 
  |  
  |