Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 576


et a Deo protecta filia nostra, benignissima et vere christianissima regina
fidelissimaque amatrix beati Petri, dulcissima vero vestra coniuge, atque amantissimis
natis vos perfrui annuat, tribuens vobis et celestis regni cum sanctis perenniter possidenda
gaudia.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Dum tanta amoris dilectio et firma caritatis integritas inter nos Deo auspicae
corroborata existit, magnum nobis imminet fervoris desiderium, de vestra inmensa
prosperitatis laetitia certos effici. Quapropter, paterno sinceritatis affectu vestram a
Deo protectam excellentiam ter et in Domino plurimum osculantes, quaesumus, ut nos
celerius de vestra sospitatis integritate atque praecellentissimae filiae nostrae, a Deo
inlustratę, magnae reginae, dulcissime filiae nostrae, nec non et excellentissimorum
filiorum vestrorum nos laetos quantotius efficere studeatis; in eo quod expectabiles
usque hactenus fuimus vestros suscipiendum missos, sed nondum ad nos pervenerunt.
Et ob hoc maxima nos dilectionis affectio cogit, sinceram cordis nostri puritatem
vestro regali culmini enucleanter proferre, dum nimirum vestra salus nostra est laetitia
et prosperitatis vestrae commoditas nostra est exultatio.
Itaque innotescimus excellentiae vestrae, suscepisse nos epistolam directam nobis
a Iohanne patriarcha Gradense. Vicesima septima enim die Octobrii mensis ipsa ad
nos pervenit epistola, et protinus – nec potum nec cibum sumsimus neque nos neque
huius scriptor nostrae apostolice relationis, sed eadem hora eodemque momento
ipsam antefati patriarchae epistolam cum his nostris apostolicis syllabis vobis
transmisimus.
Itaque valde tristes effecti sumus, quoniam sifoniatas bullas eiusdem epistolae
repperimus: a Leone archiepiscopo primitus relecta nobis directa est. Et in hoc
conprobare potest excellentissima christianitas vestra, qualis est fraudulenta fides
ipsius Leonis archiepiscopi, quia non pro alio praesumsit eandem epistolam primitus
reserare ac relegere, nisi ut omnia, quae ibi ascripta sunt, ut certe omnibus manifestum

Torna all'inizio