nomen pietatis habet, quae divinum quid sonat: quamvis et ipsa misericordia,
secundum Augustinum 10 de civ. Dei, more vulgi pietas dicatur: quod ideo
accidit, quia eam sibi Deus quasi sacrificium placere testatur. Unde et
Philosophus dicit in 4 Ethic., quod dona habent aliquid simile Deo sacratis.
Ad tertium dicendum, quod etiam in parentibus est aliquid divinum respectu
filiorum, inquantum ipsi filiis causa sunt essendi; et ideo virtus beneficentiae
ad ipsos, pietas vocatur: accipit tamen mensuram aliquid humanum, ut dictum
est, in quo differt a dono.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod pietas donum uno et eodem modo
dirigit in communicationibus omnibus quae ad alterum sunt, aliam tamen mensuram
accipiens quam virtutes: quae mensura, quia simplex est et una, ideo
pietas unus habitus est specialis: et ex comparatione ad hanc mensuram omnis
eius actus specificatur.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod donum pietatis operatur et in materia latriae
et in materia misericordiae, quamvis alio modo ab eis; et ideo non est inconveniens,
si illa duo ad pietatem pertinent: exhibere enim reverentiam Sacrae
Scripturae et aliis divinis, ad latriam pertinere videtur.
Ad secundum dicendum, quod scientia dirigit in omnibus humanis, in quibus
exequuntur et timor et pietas et fortitudo; sed per quamdam adaptationem
scientia et pietas combinantur: quia in his quae ad alterum sunt, homo operans
quasi iudicium quoddam exercet: iudicium autem et imperium de agendis ad
scientiam pertinet, sicut ad prudentiam: et similiter per quamdam adaptationem
fortitudini consilium combinatur: quia in rebus difficilibus, in quibus habet
fortitudo executionem, praecipue consilia inquirimus, quamvis consilium in
omnibus humanis dirigat.
Ad tertium dicendum, quod ira et perturbat hominem in seipso, et commovet
eum ad alium, inquantum est appetitus vindictae; et per consequens mansuetudo
hominem et in seipso perficit et ad alterum; et ex hac parte mititas ad pietatem
reducitur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de actu pietatis plus potest in patria
remanere quam de actu fortitudinis: potest enim non tantum remanere actus qui
est per comparationem ad mensuram quam pietas donum attendit, scilicet
adhaerere ipsi Deo; sed etiam actus qui est per comparationem ad eos quibus
beneficia praestare paratus erat secundum affectum, ut scilicet benevolentiam
ad eos servet, et de eorum bonis congaudeat, et de suis etiam largiatur secundum
modum istius vitae, secundum quem superiores aliquid influunt inferioribus,
secundum doctrinam Dionysii.
|
|