: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 755


CAPITULUM III
Unus autem ex fratribus, Stephanus nomine, sancti viri Symeonis verbis
restitit, dicens hoc esse grave scelus; eius consilio in quo valuit derogavit.
Miser, quoniam beati viri salubri consilio credere renuit eiusque iussui
oboedire contempsit, repentinae mortis poenam citius pro vindicta
sustinuit. Mira res! Cum frater sub eodem momento quo viri Dei verbis
fidem praebere noluit, occulto Dei iudicio percussus interiit. De
cuius repentino interitu mox Iesu Christi servus Symeon, admodum tristis
effectus, gravi moerore collapsus, terraetenus totum se prostravit in gemitum.
Ubi se tantis in lamentis constrinxit, eo usque divinae pietatis aures
precibus pulsavit, quousque superna clementia eius mota clamoribus,
animam Stephani a mortis faucibus ereptam corpori miserando restituit.
Qui vitae redditus, quo ivit vel qualiter tam subito ab hac luce migravit
interrogatus, fertur taliter fratribus dedisse responsum: « Cum me,
inquit, omnipotentis Dei iussu, ut vidistis, repentino incursu ab hac vita
migrare contigisset, confestim mihi angelus nivei candoris apparuit, qui
me suo ducatu ad beatorum sedes altas sustollens, ad tribunal iudicis praesentavit,
ubi pluribus offensis ab antiquo hoste ad medium prolatis, sola
me inoboedientiae ac derogationis culpa damnavit. Tunc districtus iudex,
aequo libramine iudicium pensans, quia praeceptis patris mei Symeonis
oboedire contempsi, tenebris infernorum me poenas luere merito
destinavit. Cumque hinc inde plures daemonum spiritus rapaciter inhiarent,
ut ad inferum claustra me raperent, ecce unus ex caelesti militia
nuntius, nimio fulgore rutilans, in medium micuit. Qui clara voce beatorum
spiritibus circumstantibus dixit: 'Reddite animam Stephani lacrimis Symeonis,
quia divinae maiestatis aures indesinenter compellit luctuosae gemitu
plorationis'. Qua voce prolata illico pristinae vitae sum redditus, et quanta
sit oboedientiae seu caritatis virtus, per cuncta heremi loca enarrare

Torna all'inizio