Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 23


Guidonem, Lapum et unum alium, Florentinos, et Cynum
Pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non indigne
coacti.
5. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter
viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin
aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus
Tuscanorum.
6. Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus
asserendum non putet, hoc solum in mente premat, quod si per
oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram, vel
mutire totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam. Est
enim z maxima pars eorum locutionis; que quidem
lictera non sine multa rigiditate profertur.
 
XIV
1. Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam
contatim venemur ceu solemus, orientaliter ineuntes.
2. Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio
invenisse vulgaria quibusdam convenientiis contrariis
alternata. Quorum unum in tantum muliebre videtur propter
vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si
viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum.
3. Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses,
quorum civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse
videtur totius provincie: hii deuscì affirmando
locuntur, et oclo meo et corada mea proferunt
blandientes. Horum aliquos a proprio poetando divertisse
audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam
Faventinos.
4. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque
yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatem
mulierem loquentem

Torna all'inizio