huiusmodi fundamentum, cum naturae metas excedat; et ideo oportet
quod per speciale donum in dictam amicitiam elevemur; et hoc donum dicimus
virtutem.
Ad secundum dicendum, quod caritas non dicitur esse finis praecepti, quasi ultimus
finis virtutum, sed sicut id quo omnes aliae virtutes in finem ultimum ordinantur.
Et excludit ibi Apostolus tria a caritate, quae verae amicitiae repugnant:
quorum primum est fictio, sicut est in simulantibus amicitiam, cum non sint
amici: quod removet per hoc quod dicit: «Fides non ficta»; fidem pro fidelitate
accipiens. Secundum est malum fundamentum, sicut eorum qui communicant in
peccato, et ex hoc fiunt amici; et ad hoc removendum dicit: «Conscientia bona».
Tertium obliquata intentio, sicut cum quis diligit amicum propter lucrum; et hoc
excludit per hoc quod dicit: «De corde puro».
Ad tertium dicendum, quod actus virtutum cum sint laudabiles, oportet quod
habeant principium in nobis. Delectatio autem cum sit ex coniunctione rei convenientis,
in quamdam receptionem sonat, et ita in passionem, cuius principium
est ab agente; et ideo magis se tenet ex parte praemii: sed dilectio dicit extensionem
appetitus in rem amatam, et hoc operationem importat: et ita caritas
ponitur virtus: sed fruitio, quae delectationem importat, ponitur dos.
Ad quartum dicendum, quod caritas, ut ex praedictis, art. praeced., patet, amicitiam
et amorem et desiderium includit. Desiderium autem naturale non potest
esse nisi rei quae naturaliter haberi potest; unde desiderium naturale summi
boni inest nobis secundum naturam, inquantum summum bonum participabile
est a nobis per effectus naturales. Similiter amor ex similitudine causatur; unde
naturaliter diligitur summum bonum super omnia, inquantum habemus similitudinem
ad ipsum per bona naturalia. Sed quia natura non potest pervenire ad
operationes eius, quae sunt vita sua, et beatitudo, scilicet visio divinae essentiae;
ideo etiam ad amicitiam non pertingit, quae facit amicos convivere, et in
omnibus communicare; et ideo oportet superaddi caritatem, per quam amicitiam
ad Deum habeamus, et ipsum amemus, et desideremus assimilari ei per participationem
spiritualium donorum, ut participabilem per gloriam ab amicis suis.
Ad quintum dicendum, quod non sufficit desiderium, sed oportet esse communicationem
in vita, ut dictum est, art. 1.
Ad sextum dicendum, quod difficultas quae est in operibus virtutum, non semper
est laboris, vel alicuius contristantis; sed proprie ea quorum est virtus
dicuntur habere difficultatem, inquantum supra vires elevantur eorum qui virtutem
non habent.
|
|