contemni contemnens, ad leprosos se transtulit. Quibus devotissime
serviens, et eorum humiliter ulcera lavit, saniemque detergere
non abhorruit. Antea tamen huiusmodi in tantum despexerat, quod
non solum illos e vicino, sed et eorum domos e longinquo prospiciens,
nares manibus obturare consueverat. At ubi sua illum Dominus gratia
visitavit, adhuc in saeculari habitu constituto quidam fortuito leprosus
occurrit; quo etsi solito more horreret aspecto, vim tamen
sibimet faciens vicit seipsum, et constanter accedens osculatus est
illum. Ex hoc itaque ad sui contemptum ferventius inardescens,
bella sibi ipsi continua coepit ingerere, donec desuper ei daretur perfectam
de se victoriam obtinere. Fecit igitur, sicut ipse postmodum
testatus est, misericordiam cum leprosis, quos etiam videre non poterat,
cum adhuc viveret in peccatis. Alios vero pauperes et afflictos,
cum adhuc saeculo deditus esset, pio semper compassionis
affectu respexit, et libentissime se pro Deo petentibus misericordiae
manum porrexit. Exprobrans autem praeter morem quadam vice
pauperi se pro Deo roganti, mox super hoc compunctus gravissime
doluit; et nimis arbitrabatur indignum denegare quidquam pro tanti
Regis nomine postulanti. Itaque ex hoc a se pro Deo pauperibus
aliquid petituris statuit repulsam non facere; quod et pro posse suo
sollicite studuit adimplere. Quo autem post conversionem erga
pauperes compassionis spiritu moveretur, etsi satis perpendi valeat
ex praesenti, postmodum tamen aliquantulum plenius exprimetur.
|
|