Petrus Damiani: Epistulae

Pag 11


in libro quem adversus Arrium scripsit: Ego , inquit, credo Filium in
Patre, et Patrem in Filio, Spiritum quoque paraclitum, qui procedit a Patre,
et Filii esse et Patris, quia et a Filio procedit, sicut in evangelio scriptum est,
quod per insufflationem suam dedit discipulis Spiritum sanctum . Beatus
etiam Cyrillus de hac eadem spiritus processione contra Nestorium sic
ait: Quamvis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intellegatur in
persona proprietas, iuxta id quod spiritus est, et non Filius, attamen alienus
non est ab illo. Nam spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est.
Unde et ab isto similiter sicut et a Deo Patre procedit .
Sed adhuc fortassis inquiritur, cum spiritus de Patre procedat et Filio,
cur idem Filius dixerit, quia de Patre procedit? Quid enim causae fuit, ut
non diceret: De Patre et me procedit, sed potius diceret: Spiritus qui a
Patre procedit? Cur hoc eum fecisse putamus, nisi quod solet referre id
etiam, quod suum est, ad eum, de quo ipse est? De Patre quippe est Filius,
et a quo habet, ut ipse sit Deus, ab illo nichilominus habet, ut a se quoque
procedat Spiritus sanctus. Unde est, quod alibi dicit: Mea doctrina
non est mea, sed eius, qui misit me . Si igitur hic aperte cognoscitur suam
esse doctrinam, quam tamen non suam dixit esse sed Patris, quanto magis
illic intellegendum est et de ipso procedere Spiritum sanctum, ubi sic ait,
de Patre procedit, ut nequaquam diceret de me non procedit? Huic et illud
est simile, quod alibi dicit: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum,
qui me misit . Quid enim sibi vult, quod ait: Qui in me credit, non in me
credit? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam
contrarium, tamque per conpugnantia sibi verba intellegetur adversum?
Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui me misit , nisi sic
intellegatur, qui in me credit , non in hoc, quod videt, credit, ut spes nostra
non in creatura sit, sed in illo, qui creaturam suscepit. Quatinus unum se
esse cum eo mortalibus innotesceret, atque ad se simul cum eo contemplandum

Torna all'inizio