Hec tua tota fides? Sic, sic, aliena ministras ? » 
Erubuit, nichil ausa palam, nisi mollia pacis   
Verba; sed assuetis noctem complexibus egit,  
Et tacitam submisit opem. Muliebribus ardens  
Atque imbuta odiis, occultas ruminat iras;  
At gelido stat flamma metu. Iam brachia uterque  
Pastor ad ambigui certaminis orsa parabat;  
Iam studiis adverse acies, iamque arma fremebant.  
Queque suos vocat ore deos: Hec menia Troie,  
Arturumque canit; pugilum canit illa labores, 
Monstrificumque refet Carolum. Tum iurgia late  
Iactantur, toto volitant convitia celo.  
Pan fraudes pensique nichil fandique piique,  
(Nota quod infamis testetur fabula caude)  
Obicit, exiliique locos et inhospita tesqua  
Hostibus humani generi, lingueque trementis  
Barbariem, et rauco crepitantia verba palato  
Ille autem: « Tibi verba placent, michi facta relinque. 
Et tamen expediam nodosa volumina lingue, 
Et loquar ecce aliquid; faciet res ipsa disertum: 
Te ne tegis digito? Periuria, furta, rapinas 
Novimus, oppressos homines, elusa deorum  
Numina, que dignas tandem me vindice penas 
Exposcunt; orantque preces lacrimeque perorant 
Quas anus infelix, mulier miserabilis, expes, 
Pollicitis decepta tuis, noctesque diesque 
Fundit, et ingratum queritur deserta nepotem,  
Serva canum. Tu prima quidem, tu summa malorum 
Causa, negas ? Scelerum semper tu perfidus auctor, 
Induis arma fremens, eadem mox abicis arma.
  |  
  
50 
  
  
  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75 
  
  
 
  |