iam boream ab antris septentrionalibus asperius proflaturam. Vir, ingnoras
reprobare malum et eligere quod est bonum; parvulorum tuorum non consideras
nuditatem, qui velut olivarum novelle in tue mense circuitu saltem
amitti lineis astare deberent, et tu ne ledantur a frigore pateris ipsos in
cinere sociare catellos. Unde das cunctis intelligi quod butirum non comedis,
nec absorbebunt aliquando liquores melleos fauces tue, iactastis totaliter
cogitatus in vino, quod te si forsan enutriet, et parvulorum tuorum
verumtamen verenda non teget, quo, etsi iubilationis constituerit in cymbalis,
ululabit ex frigore nudata humeros proles tua. Desistas igitur vinum
petere, totisque mihi conatibus quere linum, et quod habemus aquate
doleum sit precipuum mihi vinum. Non enim concordo cum muliere,
que petierit a marito vinum sibi propinari non linum». Verum, quia, sicut
fumus et stillicidium sic domestica rixosa contentio de domo dummodo
procul pellit, vestra queso paternitas in aliquo lini pondere placare dignetur
sociam de lini carentia murmurantem, alioquin cum quodam mercis
exilio lares laxare proprios sic compellar, quod ad anni non erit orbitam
recursus ad ipsos, aquate mucide barrili relicto saumario, quod lambrusca
stiptitica parum trita replevit loco suavis nettaris. Reservare promptuaria
vestra petam, ubi Laurina vina suavia et amica oris et stomachi superfluunt
Lorritana, Summaria, Greca subtilia et musta vallis Argentii dulcorosa,
que anni quattuor singula, singulis capta temporibus, numquam summitatem
fastidiunt, numquam ledunt, quorum dum adverto dulcedinem et
vultum potionis angelicum ymaginando contemplor, in lini petitione,
quam facio, repelli plus appeto, quam audiri, ut veniendi mihi tribuatur
occasio tante beatitudinis inibi solatio potituro, ad quod me perducat et
citius qui regnat in Monte Virginis et in Merculiani meniis dominatur.
|
|