Salimbene de Adam: Cronica

Pag 133


Quod imperator cepit Montem Clarum, et quod habuit multos Saracenos
in exercitu suo, et quod duxit elefantem suum ad exercitum ad dimicandum
cum eo; et quod in libro Machabeorum multum de hac materia
continetur et in historia Alexandri; et quod frater Bartholomeus
Anglicus ex Ordine fratrum Minorum composuit librum Proprietatum,
in quo de elefantibus tractat.

Et die Xa exeunte Octobre, quadam die Iovis, illi de castro
reddiderunt se imperatori, et omnes ducti fuerunt et in carceribus
positi. Et in dicto exercitu habebat imperator Saracenos
multos. Item, die secundo intrante mense Novembre, cepit Gambaram
et castrum Gotelengi et Pratum Albuinum et castrum
Pavonis. Et predicta omnia castra depredata et destructa et
combusta fuerunt. Et ante festum sancti Martini per duos dies
venit cum exercitu apud Pontem Vicum. Tunc habuit imperator
elefantem suum quem Cremone tenuerat, super quem erat turris
lignea ad modum carrocii Lombardorum; et erat quadratum et
bene ligatum, habens banderias IIII, in quolibet angulo unam,
et in medio magnum vexillum, et intus magister bestie cum multis
Saracenis. De hac materia satis habetur in primo Machabeorum
libro, capitulo VI, quomodo Antiochus Eupator volens pugnare
contra Iudeos habuit in illo exercitu XXX duos elefantos
doctos ad prelium, et quomodo elefantis ostenderunt sanguinem
uve et mori ad acuendos eos in prelium. Et diviserunt bestias per legiones,
et astiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis,
et gálee eree in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique
bestie electi erant. Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi
erant, et quocumque ibat, ibant et non discedebant ab ea. Sed et turres
lignee super eos firme protegentes super singulas bestias, et super
eas machine, et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant
desuper, et intus magister bestie. Et residuum equitatum hinc
et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere et perurgere
constipatos in legionibus eius. Et vidit Eleaçar filius Saura unam
de bestiis loricatam loricis regiis, et erat eminens super ceteras bestias;
et visum est ei quod in ea esset rex, et dedit se, ut liberaret
populum suum et adquireret sibi nomen eternum. Et cucurrit ad
eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris,

Torna all'inizio