Nyneve, que vocatur Monsol. Ab isto fluvio usque ad quartum
est longitudo terrarum, quarum ista sunt nomina: Mesopotamia,
id est terra in medio aquarum; Assyria, terra Abrahe et Iob,
et est ibi civitas Abagari Regis, que fuit pulcherrima et christiana
olim, cui scripsit Christus manu sua et misit epistolam
suam, et nunc saracenorum est. Ibi fui quatuor diebus in magno
timore.
4. Ultimo pervenimus ad quartum fluvium, nomine Eufrates,
qui dividit Syriam, Assyriam, Mesopotamiam a Terra sancta.
Quo transito fuimus in Terra sancta, ubi maxime sunt civitates,
maxime Alep, ubi sunt multi christiani induti more latino et locuntur
linguam quasi gallicam, scilicet quasi de Cipro. Inde
venitur Damascum, ad montem Libani, in Galileam, in Samariam,
Nazareth, Iherusalem, ad sepulchrum domini Ihesu Christi.
De arboribus paradisi (498).
De transgressione primorum parentum induccione serpentis (498-9).
1. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terre, id
est creatus magis propter exercicium prudencie ad hominis utilitatem
quam propter aliam necessitatem. Unde dicitur in Ewangelio:
Estote prudentes sicut serpentes etc., non quod haberet
loquelam naturalem vel usum racionis, tamen fuit permissum
dyabolo, uti tamquam instrumento, et non aliud animal nobilius,
ut ex sui vilitate vanius movere posset animam Eve. Qui dixit
Eve, quam invenit solam vagabundam: Cur precepit vobis Deus,
|
|