Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 329


luporum, et hec erat circa littus maris in quodam
deserto et inepto loco hominibus; inter quos lupos erat
vnus magis annosus quam alij et exinde magis presumptuosus
in omnibus rebus quam socij sui; et pre alijs voluit
honorari et vereri. Quadam vero die contigit, vt famam sibi
acquireret inter socios, iuit venatum ad capiendum quid delicati
in quodam monte, vbi erat multitudo ferarum et
animalium. Erat autem mons ille reclusus vndique, vt non
possent inde animalia egressum habere. Et cum manerent
ille fere pacifice et quiete in monte illo, in quo erat etiam
magna turba cattorum, inter aliqua animalia degentes, qui
regem habebant, superuenit illis iste lupus; et cum ibi videret
multitudinem ferarum et animalium pro sui venatione
et quia nullum inde haberent egressum et fugam,
traxit ibi moram pluribus diebus. Capiebat autem singulis
diebus de illis animalibus, quando volebat, et deuorabat.
Et factum est hoc valde molestum cattis qui, omnes ad
suum regem congregati, inierunt consilium, vt valerent se
a lupo reddere tranquillos. Erant autem tres catti ingeniosi
et sensati, quibus vocatis a suo rege egit cum eis consilium.
Et interrogans rex primum dixit ei: Quod est tuum consilium
super processu huius lupi, qui tanta iam nobis molesta
egit et dissipauit et lesit plures de populo nostro?
Dixit cattus: Nullum habemus consilium nisi sperare in
Domino semper, quia non possumus ei resistere. Et interrogatus
secundus dixit: Meum consilium est quod de loco
isto recedamus et queramus nobis alium locum; forte enim
ibi inueniemus locum bonum et vtilem cum bonis pascuis;
quia in maxima peste sumus hic, quid ergo sumus hic
expectantes quousque moriemur? Et interrogatus tercius
dixit: Meum consilium est vt hic permaneamus neque
nostra habitacula relinquamus propter ista. Sed consulo
vnum quod, si fecerimus, spero illum a nobis superari et
nos ad primum statum nostre pacis redituros. Ait rex:
Quod est? Ait ille: Apponamus curam erga lupum, quando

Torna all'inizio