Petrus Damiani: Epistulae

Pag 304


influit sacramentum. In illo coenaculo pasca cotidie cum eisdem discipulis
celebrat, et dum virtutem mystici sermonis eructuat, eos ad ardorem suae
dilectionis inflammat. Opere pretium est cernere, quomodo examen apum
Domini per alvearium suum iugiter huc illucque discurrant, ac diversis
officiis occupatae, quod illis iniunctum est, certatim implere contendant.
Onera siquidem diversa comportant, mella constipant, illudque nectar
includunt, unde favi miri dulcoris et gratiae summi regis ferculis apponantur.
Illic in conspectu David regis Israel sacerdotes et levitae simul et
Nathinnei nablis, tubis, cynaris et cytharis cunctisque musicorum generibus
concrepant, ac mystici carminis organa modulantes excubiarum
suarum vices alternant dicentes: Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius . Omnipotentem Deum precor, o
Fructuaria, ut ante me de vinculo carnis huius absolvat, quam te ab eo in
quo te vidi, religionis statu deiectam, veraciter audire permittat.
De caetero, venerabilis soror, contende semper de bonis ad meliora
conscendere, et sicut per apostolum prohiberis in incerto divitiarum sperare,
ita etiam noli ex divinae clementiae pietate diffidere. Et quia te novi
de iterata coniugii geminatione suspectam, temptatus a Saduceis Dominus
de muliere, quae septem fuerat fratribus nupta, cui foret illorum in
resurrectione prae ceteris vendicanda, sic respondit: In resurrectione neque
nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo . Nam si multivirae
ad regnum Dei nullatenus pertinerent, nequaquam hic veritas
responderet: Erunt sicut angeli in caelo , sed potius diceret: Quia erunt
sicut maligni spiritus in inferno. In hoc itaque salvatoris verbo manifeste
colligitur, quia si religiosa duntaxat vita non desit, a regno caelorum
frequentati coniugii pluralitas non excludit. Iesus enim talis est sponsus, ut
quamcunque suae karitatis ulnis amplectitur, protinus in ea floridae castitatis
mundicia reparetur. Et haec loquor, non ut adhibeam multinubis
adhuc futuris audaciam, sed ut iam factis spei vel paenitentiae non subtraham
medicinam.
Esto circa delinquentes quadam librati examinis arte discreta, ut nec ad
vindictam praecipitanter inferveas, nec ad parcendum sis omnino remissa.

Torna all'inizio