Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 23


sunt consuetudines provinciarum et locorum sed etiam quilibet
dictator vel rhetoricus debet se informare moribus illorum
si fieri potest, qui sibi materiam exhibent dictandi nisi
vacuum cerebrum habuerit et mentem vesanam. Nam ego
cum a partibus constantinopolitanis redirem iuxta †
cuiusdam episcopi curiam intravi. Post triduum vero iniunxit
mihiut cuidam episcopo pro eo scriberem ut ipse
ab eo posset benevolentiam captare. Servato recepto secundum
formam curialem dictavi continuo sibi epistolam presentem at
ille subridens ait: " Hoc unum postea diligenter infra me
ipsum excogitavi ut quasdam similitudines epistule tue superaddas
quas ego ipse studiose dictavi, sicut vulpes amat
pullos et vermis araneus muscas, ita semper dilexistis sapientiam ".
Quid plura? Contexui et lanam succidam ipsius
curialis purpure ac totam epistolam veneno illo toxicavi, dicens
quod erat salomonior Salomone. Sic enim oleo adulationis
caput eius perunxi quod bipes hircus vel cymera cornuta
honorabiles mihi pelles donavit. Sit ergo vobis vulpis exemplum
et vermis araneus consuetudo vos instruat texere telam.
Preterea sunt quidam patriarche qui non habent archiepiscopos
sub se sed solummodo episcopos sicut archiepiscopi.
Verumtamen, quicumque sit, si patriarcha habuerit archiepiscopos
vel episcopos sub se, semper appellabit omnes archiepiscopos
vel episcopos suffraganeos " venerabiles fratres ",
et alios omnes de patriarchatu " dilectos filios " vel a karissimos "
secundum quod est curie consuetudo, et multotiens
hoc erit in arbitrio dictatoris. Similiter omnes archiepiscopi
debent appellare suos episcopos " venerabiles fratres " et mittere
illis " salutem et benedictionem " quia recipiunt ab eo

Torna all'inizio