dicti domni abbatis, et eius successores, et rectoribus habendi et 
possidendi, et faciendi de iam dictis terris omnia, que ad pars suprascripti 
eius monasterii placuerit, absque omni contrarietate ipsius 
Maionis, et de suprascriptis heredibus, hunc emisimus iudicatum, 
quod tibi Liuperto notario scribere mandavimus, eo quod interfuisti. 
LIBELLUM SANCTI RUFINI 
IN Christi omnipotentis Dei nomine. Dum non habetur incognitum, 
set a pluribus esse videtur manifestum, qualiterLeo, 
filius quondam Robbaldi de territorio Atinense, et Adeleri, et Sigebertu, 
et Grifo germanis fratribus filii Grifoni de Atinu, per voluntate 
et consensu genitori nostro supradicto Grifoni abitatori in 
provincia Marsorum, postulavimus nos tibi Rambaldus humilis abbas 
ex monasterio Sancti Vincencii, quod situm est in fine Beneventi, 
ubi Samnia vocatur, super fluvium Vulturnum, ubi nunc presenti 
tempore regimen tenere videtur, ut diximus, quia postulavimus nos 
tibi Rambaldo humilis abbas, ut iam dictus Rambaldus abbas nobis 
supradicti Leoni, et Adeleri, et Sigelberti, et Grifoni, vel ad nostris 
heredibus, et usque in viginti novem anni aliquid de rebus 
iuris proprietatis monasterii vestri nobis supradictis, vel ad nostris 
heredibus in prestito dedissetis, unde vos Rambaldus humilis abbas 
nostram peticionem denegare noluistis, sed libenti animo et per 
scriptum prestare, et una per consensu et voluntate de primatos 
monachos prefati monasterii vestri unanimiter pro eo quod recepistis 
a nos ad pars iam dicti monasterii vestri a nos supradicti
  |  
  |