potentiam intercessores assistite, ut ubi alternae conditionis
disparitas et dissona vocis emissio affectum suspenderet
imperantis et executionem petitionis forsitan impediret,
oratione multiplici divinam movente clementiam
et vocum congerie summam gratiam excitante, pugnet
et stimulet salutem circumvagam, et velocius terminans
cursum suum [ad] metam perveniat et medicinam adjiciat
salutarem, per quam infirma roboret membra patris et
expectantium filiorum votivis successibus vota restauret.
n. 94
Epistola de commendatione dictaminis cujusdam (?) magistri.
Viros fortes et agiles solet tantummodo petrosa Rocca
mittere, et ut nomina rebus consonent, montani generant
montuosos, cum grossa substantia non nisi artificialiter
transeat in subtilem. Sed habes tu, frater, unde patriae
vicium redimas, dum animum ornasti moribus; solus tu
habes in dictando quod totus Roccanus populus nullis
temporibus invenerunt. Unum tamen in te reprehendit
amicus quod vis scientiam in pectore claudere, quae persaepe
ruptis marginibus tanquam de pleno gurgite supervacua
licet localiter emanat. Aperi igitur thesauros
tuos amicis et sociis, et die nova quae placeant; scribe
quae redoleant et informent, ut bonum in tanto commercio
deductum non solum aliis clareat, sed tibi salubrius
elucescat.
|
|