Salimbene de Adam: Cronica

Pag 518


ipsi nulla tamen pars in celi manet arce.
Hic heresis limes mundum seduxit inique,
iussa Dei sprevit, sanctorum verba neglexit,
prevaricat leges, divinas destruit edes,
persequitur dignum dominum papamque magistrum,
qui monitis sacris plenus manet in Lateranis.
Illic consistens spermologus optimus iste
actibus et verbis exprobrat scisma Guiberti,
perpetuo damnans anathemate scismata tanta.
Nascitur hinc cunctis ingens tribulatio iustis.
Mucronem regis pia pars quam maxime sentit.
Sedibus expulsi sunt pontifices quoque multi,
flagris afflicti, vinclis in carcere stricti.
Rex et Guibertus faciunt iuvenescere tempus
Neronis prisci, qui precepit crucifigi
Petrum, cervicem Pauli gladio ferit idem
et proprie ventrem perscindere matris ab ense
fecit, ut inspiceret, requievit ubi malus ipse.
Sic proprie matris palmas calcaribus acris
transfodit missus Sathane, Guibertus iniquus.
Nullum quippe virum timuit nisi Nero magistrum,
venis incisis in aqua vitam tulit ipsi.
Hi duo prescripti, fidei fere nomen obliti,
perdere nituntur doctorem denique summum.
Symon eis doctor magus extat et hyspidus auctor.
Ignorant forsan quod, dum fortuna reportat
iniustos sursum, ruituros esse deorsum
quandoque plus ipsos, ideo patitur Deus illos.
Item:
Pugna fuit, donec potuit sevire Guibertus,
perfidie dux, Ecclesie vastator apertus.
Hic per XX tres annos denique Christi
Ecclesiam nisu toto turbarat iniquus.
Dum potuit multos animos seducere stultos
destitit infelix nunquam; nunc corpora ledit.
Illius magnus mundus iam despicit actus.
Ecclesie cuncte, Petre, iam prebe, promocunde,
iste senex ut hebes homines sinat esse fideles.

Torna all'inizio