Papias: Ars Grammatica

Pag 258


interrogatiua penultimam acuunt, ut "quando uenisti?", "ubi est
Pamphilus?", infinita uel relatiua grauantur per omnes sillabas,
ut "quando iuuenis eram, peccaui", "quando ueniam, faciam". 65
Alia sunt communia, ut "peregre sum", "peregre abeo, aduenio,
transeo"; similiter "pone", "supra", "infra", "extra", "ultra", "citra". 66
Et sciendum quod pleraque aduerbia localia pro temporalibus
accipiuntur, ut "inde" pro "deinde", "ubi" pro "postquam", "hic" pro
"tunc"; temporalia uero pro localibus non accipiuntur, ut "nunc",
"modo", "nuper". 67 Dehortatiuum est "ne"; hoc accipitur pro "neque",
ut "ne dici quidem opus est", et pro "ut non", ut "ne dicam
dolo", et pro "ualde", ut "ne illa illum haud nouit, cuius causa hec
incipit"; in quibus omnibus est aduerbium et producitur. 68 Abnegatiuum
est, ut "non", "haud", "numquam", "minime"; due etiam
partes pro una, ut "nullatenus", "nullomodo". 69 Confirmatiua, ut
"profecto", "scilicet", "quippe", "uidelicet", "nempe"; due quoque
partes pro his, ut "quidni", "cur non", "sic est", "quid istic". 70 Iuratiua,
"edepol", "castor", "hercle", "mediusfidius", "sic ", "per" (quod
etiam confirmatiuum est aduerbium). 71 Optatiuum est, ut "utinam",
"o", "si", "ut" (ex hoc componitur "utinam" - "uti" enim et "ut"
idem est -; inuenitur etiam pro "utinam"; hoc et aduerbium est
similitudinis uel temporis; est etiam coniunctio causalis, sicut

Torna all'inizio