Hac igitur oratione completa, illico cervus mirae magnitudinis et formositatis
ante ostium cellulae nivium molibus inhaerens apparuit, qui,
cervice deflexa, humiliter nisu quo poterat fratribus se famulari demonstrans,
sese illis in cibum sponte divino nutu, praebuit. Qui videntes bestiam illuc
accedere insolitam, mirifica Dei virtute se visitari crediderunt ac magnificam
eius clementiam diu percunctando simul mirari coeperunt. Tunc
gloriosus vir Dei Symeon, diu mente pertractans, a fundo cordis coepit diligenter
exquirere quidnam haec insueta bestiae visitatio taliter indicaret.
Cuius quidem animus, inter dubia devolutus, fluctuando coepit hinc inde
discutere, utrum divina clementia ad refocillanda corpora, an antiqui hostis
fraudulenta calliditas ad subvertendas animas, illam cervi speciem ante
oculos eorum adduceret. Plurima ac diversa Dei famulus inde discutiens,
tandem, sagaci mente, deliberavit quod superna pietas ad expellendum
famis periculum praedictum sibi cervum ex sua largitate transmiserat,
ne plus Dominus ultra permitteret servos suos diuturnae famis interire
exitio, qui Danielem servum suum in lacu leonum quondam pavit
per angelum. Is denique cervus multotiens est expulsus ab ostio,
ne pro acerbitate famis fieret illis in comedendo praevaricationis occasio.
Qui quanto durius expellebatur, tanto frequentius revertebatur. Sed Christi
servus Symeon, verus Israëlita, in quo dolus non fuit, quem nulla
ventris ingluvies tetigit, quem nulla castrimargia polluit, quem solus ferarum
agrestium pastus usualiter aluit, cibum sibi divinitus ostensum,
sicut ei caelitus fuerat imperatum, humiliter suscepit, atque susceptum
fratribus comedere persuasit. Nec mora. Tunc viri anachoritae, Dei voluntate
iam cognita, venationem nullo modo ex industria petitam, nullo
labore quaesitam, sed a Deo sibi collatam, occiderunt; et famelica corpora,
iam diutina esurie sauciata, sobrietate retenta, carnis pabulo refecerunt.
Unde refecti, prostrati in faciem, divinam maiestatem adoraverunt,
eius clementiam collaudantes, et pro tantis suis beneficiis debitas sibi
gratias retulerunt.
|
|