Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 702


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod si gratia unionis dicatur
gratia habitualis quodammodo disponens ad unionem, sic eadem est per essentiam
gratia unionis, capitis, et singularis illius hominis, solum ratione differens:
quia inquantum perficiebat animam Christi ad actus meritorios, dicitur
gratia illius singularis hominis; inquantum vero tanta erat huius gratiae copia
ut in alios redundare posset, dicitur gratia capitis; inquantum vero gratiam tam
plenam decebat inesse assumptae naturae, potest quodammodo dici gratia
unionis. Si vero gratia dicatur voluntas Dei gratuita, sic iterum constat quod
est una. Aliis autem modis accipiendo gratiam unionis, constat quod per essentiam
differt, nisi quatenus intelligitur caput, ut Deus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ex hoc quod est unigenitus, habeat
plenitudinem capitis, non tamen ipsa unio est illa plenitudo.
Ad secundum dicendum, quod secundum aliam rationem Deus dicitur caput
Christi, et Christus viri, ut supra dictum est, qu. 2, art. 1, ad 4; et praeterea
ipse, secundum quod est homo, est medium, et sapit naturam extremorum,
inquantum est Deo similior aliis hominibus per maiorem gratiam quam habet.
Ad tertium dicendum, quod non solum excedit alios homines secundum quod
Deus, sed secundum quod pleniorem gratiam creatam omnibus aliis habet.
Solutio II
Ad secundam quaestionem patet solutio ex dictis.
AD OBIECTA
Et similiter ad duo prima argumenta, quae procedunt de unitate secundum
essentiam.
Ad tertium dicendum, quod quamvis gratia membri habeat diversas operationes,
non tamen ex hoc quod est membrum, requiritur aliqua abundantior plenitudo;
et ideo non distinguitur gratia membri a gratia singulari.
Ad quartum dicendum, quod peccatum actuale Adae fuit causa originalis in ipso
et in aliis: et iterum duo illa peccata non sunt respectu eiusdem; sed unum est
per se naturae, alterum est per se personae, ut in 2 lib., dist. 31, qu. 1, art. 1,
dictum est. Non sic autem est in proposito: quia neutra gratia est causa alterius,
et utraque respicit personam Christi mediante humana natura; et ideo non
oportet quod differant per essentiam.
Ad quintum dicendum, quod secundum illos actus cuilibet meruit, et etiam in
alios influxit: quia merendo pro aliis satisfecit, et aliis gratiam meruit, secundum
quod caput nostrum dicitur.

Torna all'inizio