Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 337


subiici. Unde ait Philosophus, quod nemo bene
principatur. nisi prius didicerit esse subiectus. Nullus enim
est bonus magister, nisi prius extiterit bonus discipulus: ut
ergo ipsi valeant bene principari, indignari non debent subiici
senioribus et patribus. Est ergo rectificandus appetitus
iuvenum existentium in aetate de qua loquimur, ut
velint patribus et senioribus obedire. Secundo rectificandus
est, ne venerea illicita prosequantur. Iuvenes a decimoquarto
anno ultra non solum inducendi sunt, ut sint
abstinentes et sobrii quantum ad cibum et potum, sed
etiam ut sint continentes et pudici quantum ad actus venereos:
quia ex tunc (ut dicebatur) ardentius ad venerea
incitantur. Inducendi ergo sunt in aetate illa, ut vel
omnino contineant, vel usu propriae coniugis sint contenti.
Ostenso, quomodo in iuvenibus a quoartodecimo anno
ultra est bene disponendum corpus, et rectificandus
appetitus: reliquum est ut ostendatur, quomodo recte illuminandus
sit intellectus. Hoc autem satis esse potest
per habita manifestum. Nam quia a decimoquarto anno
ultra incipiunt habere perfectum rationis usum, ut dicebatur,
ex tunc potest instrui non solum in grammatica
quae est scientia verborum, vel in dialectica quae est quasi
quidam modus sciendi, vel in practica musicae quae
consistit in consonantia vocum: sed etiam apti nati sunt
ut instruantur in ulterioribus scientiis. Quae autem ulteriores
scientiae eis sunt proponendae, pater etiam per
iam dicta. Nam si volunt vivere vita politica et militari,
potissime studere debent in moralibus scientiis: quia
per eos scire poterunt, quomodo se et alios debeant
gubernare: moralium autem scientiarum iuvenis et
insecutor passionum non est sufficiens auditor. In
aetate ergo nimis puerili, quae durat usque ad decimumquartum
annum, tales scientiae non sunt proponendae illis:
sed a decimoquarto anno ultra si iuvenes se refraenent
ne pasisones et lascivias insequantur, efficiuntur

Torna all'inizio