Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 89


Ecclesias passim per universam Siciliam fieri imperat; ipse pluribus in locis de suo
sumptus, quibus facilius fiant, attribuit.
In urbe Agrigentina pontificalibus infulis cathedram sublimat: terris, decimis et diversis
copiis, quae pontifici et clero competenter designata sufficiant, haereditaliter chirographis
suis dotat, ornamentis et sacri altaris utensilibus ed plenum consignatis. Huic ecclesiae
Gerlandum quendam, natione Allobrogum, virum, ut ajunt, magnae charitatis et ecclesiasticis
disciplinis eruditum, episcopum ordinans, praefecit.
Haud secus apud Mazariam facere addens, omnibus quae rite sufficienter praelato et
clericis ad plenum designatis, Stephanum, quendam Rothomagensem, honestae vitae virum,
episcopum ordinavit.
Apud Syracusam vero idem adjicens Rogerium, decanum ecclesiae Traynensis, honestae
eruditionis clericum et boni moris et affabilitatis virum, in Provincia ortum, pontificalibus
infulis sublimavit. Traynensibus non minimum de eius amissione dolentibus, quippe cuius
doctrina et exemplo ad meliora semper hortabantur, et consilio et eloquentia etiam in ipsis
saecularibus negotiis, quasi pro baculo sustentationis, utebantur: nam et, absente episcopo,
vices sibi delegatas cum omni prudentia et moderatione exequebatur.
Apud Sanctam Euphemiam vero, monachum quendam, natione Britonem, virum religiosum,
post abbatem totam ecclesiam prudenti moderamine audiens, ut hunc ecclesiae Cathaniae
- si impetrare queat - episcopum ordinet, intendit. Quare et per semetipsum
illuc accedens, vix tandem, monachis hoc carere volentibus - ipso etiam prae caeteris amplius
reluctante - obtinuit. Sicque solemniter episcopatum concedens, quod nulli episcoporum
fecisse cognoscitur, totam urbem sedi suae cum omnibus appendicis suis sub chirographo
et testibus haereditaliter possidendam assignavit.

1



5




10




15




20


Torna all'inizio