Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

191


facilius vinceretur, ex eo quod est in libro De decem cordis:
mulieri adhibite sunt .IIIIor. custodie, viro autem tantum una.
prima custodia est timor Dei, qui ipsam debet retrahere
a peccato, quia, sicut dicit Salomon, per timorem Domini declinat
omnis homo a malo. secunda est custodia viri, quia vir
uxorem suam custodire debet, nam, sicut dicitur in Ecclesiastico:
"Si uxor non ambulaverit ad manum tuam, confundet
[te] in conspectu inimicorum tuorum". tertia est verecundia
mundi, quia magna verecundia et confusio est mulieri
quando in adulterio deprehenditur. ideo dicit Salomon: "Mulier
diligens corona est viro suo, et putredo in ossibus eius que confusione
res dignas gerit". quarta est terror legum publicarum,
que uxores fornicarias dampnant. unde dixerunt Iudei
Christo: "Magister, hec mulier modo deprehensa est in
adulterio. in lege autem mandavit nobis Moyses huiusmodi
lapidare". vir autem habet tantum super se unam custodiam,

Torna all'inizio