: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 448


§ VIII. Augustus. - Quisquis sub Augusto vivat moderamine iusto,
Raro dormitet, frigus quoque coitum vitet,
Balnea non curet, nec multa comestio ducet,
Nemo laxari debet, nec phlebotomari;
Potio vitetur ac lotio nulla paretur.
Hic calidos vitare cibos hoc mense nocivos.
§ 9. September. - Fructus maturi Septembri sunt valituri,
Et pira cum vino, pomis cum lacte caprino,
Atque diuretica tibi potio fertur amoena.
Tunc venam pandes, species cum semine mandes.
§ 10. October. - October vina praestet cibos atque farina.
Nec non arietina caro valet et volucrina,
Quamvis sint sana, non multa comaestio fiat,
Quatenus vis comede sed non proecordia laede.
Lac ede caprinum, cariophylus lacque ovinum.
§ 11. November. - Nunc datur scire tibi suntque cernenda
novembri,
Quaeque nociva vita tua sit pretiosa diaeta.
Ipsa Novembre dat regula; medoque bibatur.
Spica recipiatur, mel, zinziber comedatur.
Balnea cum venere tunc ullum constat habere,
His vir languescit, mulieris hydrops quoque crescit.
Potio sit vana atque minucio sana.
Hic utaris homo speciebus cum cynamomo
§ 12. December. - Sanae sunt membris calidae res mense Decembris;
Caulis vitetur, capitalis vena secetur;
Lotio sit rara, sed phas et potio cara.
Frigore saepe tegas caput ut sanus bis degas:
Ut minus aegrotes cinamomia reposita potes.
CAP. III. Confortatio cerebri, visus, aliorumque membrorum. - Lumina mane manus surgens frigida lavet aqua,
Hac, illac modicum pergat, modicum sua membra
Extendat, crines pectat, dentes fricet, ista
Confortant cerebrum, confortant caetera membra.
Lote cale, sta pranse, vel i, frigesce minute.
Fons, speculus, gramen, haec dant oculos relevamen,



90




95




100




105




110




115




120
Torna all'inizio