Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 880


2. Praeterea, sicut ratio est alia virtus apprehensiva a sensitiva apprehensione,
ita sensus interior a sensu exteriori. Sed non est alia voluntas consequens
apprehensionem sensus exterioris ab ea quae consequitur apprehensionem sensus
interioris. Ergo non oportet ponere aliam voluntatem quae consequatur
apprehensionem rationis, et sensitivae partis.
3. Praeterea, Philosophus dicit in 3 de Anim., et Damascenus, quod
voluntas solum in ratione est, in sensibilis autem desiderium et animus, idest
irascibilis et concupiscibilis. Sed sensualitas est a ratione discreta, ut patet dist. 24,
2 lib.. Ergo non est aliqua voluntas sensualitatis.
4. Praeterea, sensualitas significatur per serpentem, in qua est primus motus
peccati. Sed in Christo non est aliquid serpentinum, nec aliquod peccatum.
Ergo in ipso non est voluntas sensualitatis.
5. Praeterea, motus sensualitatis sunt subiti. Sed in Christo non est aliquid subitum,
quia totum ab ipso fuit praevisum. Ergo in ipso non fuit voluntas sensualitatis.
SED CONTRA, sensualitas est medium inter corpus et rationem. Sed positis extremis
ponitur medium. Cum igitur in Christo fuerit corpus humanum et anima
rationalis, oportet quod in ipso fuerit sensualitas.
Praeterea, Philosophus dicit in 2 de Anima: «Sicut trigonum in
tetragono, et tetragonum in pentagono, sic nutritivum in sensitivo, et sensitivum
in intellectivo». Sed in Christo fuit anima intellectiva. Ergo in Christo fuit sensitiva
quantum ad omnes sui partes: ergo et voluntas sensualitatis, quae est
pars sensitivae.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in Christo sint plures voluntates rationis. Quia
Damascenus in 2 lib., distinguit duas voluntates rationis,
scilicet «thélesin», quae est voluntas naturalis. Et «bùlesin», quae est voluntas
rationalis. Sed nihil eorum quae ad perfectionem humanae naturae pertinent,
Christo defuit. Ergo in Christo fuit duplex rationis voluntas.
2. Praeterea, peccatum proprie est in voluntate. Dicitur autem esse aliquando
in superiori ratione, aliquando autem in inferiori. Ergo utrique rationi respondet
sua voluntas, quas oportet in Christo ponere.
3. Praeterea, Philosophus in 6 Ethic. ponit diversas potentias apprehensivas
in parte intellectiva; scilicet scientificum, quod cognoscit necessaria, et ratiocinativum,
sive opinativum, per quod comprehendimus contingentia operabilia a
nobis. Sed apprehensionem sequitur suus appetitus. Ergo in parte intellectiva
sunt plures voluntates.
4. Praeterea, omnis virtus humana est in ratione, ex qua habet homo quod sit
homo. Sed dicitur a magistris quod est quaedam irascibilis et concupiscibilis
humana. Ergo oportet eas ponere in ratione. Sed haec pertinent ad voluntatem.
Ergo in ratione sunt plures voluntates.

Torna all'inizio