Quod non decet regiam maiestatem, suam felicitatem
ponere in honoribus.
Cap. VIII.
Forte multi viventes vita politica credunt felicitatem
ponendam esse in honoribus, eo quod ut plurimum
Cives maxime honorari desiderant. Sunt autem in honoribus
tria attendenda, per quae triplici via venari possumus,
felicitatem in eis ponendam non esse. Primo enim
honor est bonum ad aliud ordinatum. Secundo, est bonum
extrinsecum. Tertio, est magis in honorante, quam in
honorato. Felicitas autem e contrario. non est bonum ad
aliud ordinatum, sed est bonum ad quod alia ordinantur.
non est bonum extrinsecum, sed intrinsecum. habet esse
maxime in ipso felice, seu in eo cuius est illa felicitas.
Quod autem honor sit bonum ad aliud ordinatum, patet
per Philosophum I. Ethicorum, qui vult honorem esse
exhibitionem reverentiae in testimonium virtutis. Causa
ergo, quare maxime homines volunt honorari, est, ut appareant
sapientes, et virtuosi, quibus maxime debetur
honor. Ideo secundum Philosophum nullus curat honorari
a Pueris, quia reverentia talium non est debitum testimonium
Sapientiae, et virtutis quare si honor est bonum
ordinatum ad virtutem, in honore non est ponenda felicitas,
sed potius in ipsis virtutibus, vel in actibus earum.
Secundo non debite ponitur felicitas in honoribus, quia
honor non est bonum intrinsecum, sed extrinsecum, dictum
est enim quod honor est reverentia exhibita in signum virtutis:
signum autem, vel testimonium, si plene manifestare
vult ipsum signatum, oportet quod sit quid notum
et manifestum: intrinseca autem non sunt nobis nota, et
manifesta, sed extrinseca: non enim cognoscimus quae
quis in corde cogitat, sed quae exterius repraesentat. Reverentia
ergo, quae est honor, si debet manifestare virtutem
|
|