Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 231

Liber III


quo potissimum modo velit scribere, sed cuius in scribendo similis esse, consideret necesse est. Nam quum aliter Catonis, aliter Ciceronis, aliter Quintiliani, aliter Macrobii et Boethii seculum locutum sit omnesque in suo genere, quanquam bene dicant, tamen inter se maxime discrepent, videndum est, cuius maxime similes esse cupiamus. Nam Ciceronem nobis imitandum proponimus, caeterorum tum modos, tum vocabula vitemus necesse est. Non enim secula modo inter se discrepant, sed eiusdem quoque seculi homines dissimiles in dicendo sunt. Nam, si diligenter advertimus, aliter Cicero, aliter Salustius, aliter Caesar loquitur, qui tamen aequales prope fuere. Permixtio vero illa et confusio generum dicendi, quae ex omnibus seculis atque hominibus sit, tantam orationi inaequalitatem ac dissimilitudinem affert, ut monstrosa pene videatur. Quod in Aulo Gellio maxime intueri lice, qui quum priscam illam eloquentiam imitari conaretur neque id pateretur consuetudo seculi sui; item, quum Graecos, apud quos illa conscripsit, effingere atque exprimere, natura linguae latinae repugnante, studeret, pessimum, meo iudicio et minime imitabile dicendi genus assecutus est. Is igitur, qui ad scribendum accedet, uni seculo, atque adeo uni viro se addicat, necesse est cumque quum optimum elegerit, (stultum

Torna all'inizio