Clavim consuetudo erat mulieribus donare ob significandam
partus facilitatem.
Clausula quam Graeci epodon vocant, a brevi conclusione
est appellata.
Clavata dicuntur aut vestimenta clavis intertexta aut calciamenta
clavis confixa.
Clavus annalis appellabatur, qui figebatur in parietibus
Sacrarum aedium per annos singulos, ut per eos numerus
colligeretur annorum.
Classis procincta, exercitus instructus.
Clingere, cingere, a Graeco kukloun dici manifestum est.
Cercopa Graeci appellant lucrari undique cupientem, quasi
kedrona, quem nos quoque lucriontim vocamus.
Classici testes dicebantur, qui signandis testamentis adhibebantur.
Commoetaculum genus virgulae, qua in sacrificiis utebantur.
Cervaria ovis, quae pro cerva immolabatur.
Crep[p]os, id est lupercos, dicebant a crepitu pellicularum,
quem faciunt verberantes. Mos enim erat Romanis in Lupercalibus
nudos discurrere et pellibus obvias quasque feminas
ferire.
Condere componere.
Cincia locus Romae, ubi Cinciorum monumentum fuit.
Capital linteum quoddam, qui in sacrificiis utebautur.
Castrensi corona donabatur, qui primus hostium castra
pugnando introisset, cui insigne erat ex auro vallum.
Colluviaris porcus dicitur, qui cibo permixto et colluvie nutritur.
Cognitor est, qui litem alterius suscipit coram ab eo, cui
datus est. Procurator autem absentis nomine actor fit.
|
|